et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet
septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen
habes quod vivas et mortuus es
esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non
enim invenio opera tua plena coram Deo meo
in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva
et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur
et nescies qua hora veniam ad te
sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt
vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo
nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre
meo et coram angelis eius
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus
et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et
cludit et nemo aperit
scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo
potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum
meum et non negasti nomen meum
ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et
non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent
ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te
quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo
ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum
temptare habitantes in terra
venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et
foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei
et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de
caelo a Deo meo et nomen meum novum
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis
fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam
frigidus esses aut calidus
sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te
evomere ex ore meo
quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo
et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus
et nudus
suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples
fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio
nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam
age
ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et
aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse
mecum
qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego
vici et sedi cum Patre meo in throno eius
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis